- AGENDA
- AGENDAAE, vox Ecclesiae Romanae. Dicuntur autem Agendae, munia Canonica, statutis temporibus agenda, ut officium (quod dicitur) Matutinum et Vespertinum Capitular. Caroli l. 6. c. 234. Si quis Presbyter, inconsultô Episcopô, Agendam in quolibet loco voluerit celebrare, ipse honori suo contrarius exstitit. In plurali neutro repetitur, apud Bedam, in vita Augustini: Per omne Sabbathum, a Presbytero loci illius, Agenda eorum sollenniter celebrantur. A verbo agere, de quo Glossar. R. Iohannis apud Lydium: Ut facere significat sacrificare, sic agere Matutinas et Vespertinas horas dicere, vide Spelmann. Glossar. Archaeol. Car. du Fresne Agenda. in Ecclesia Romana, officium Missae seu sacra Liturgia; sic dicta, quod veteres agere Missas dicerent: nam Missa generatim primitus quodvis officium erat. Benedictus in Regul. Ceteris ucro Agendis ultima pars eius orationis (Dominicae) dicatur, ut ab omnibus respondeatur; Sed libera nos a malo. Idem c. 3. Agenda Matutina et Vespertina non transeat, etc. In specie, Sacra notat, quae pro defunctis ibi celebrantur; ut et officium vel Missam pro defunctis. Quâ notione aliquando simpliciter agenda dicitur: Beda in Vita Augustini, Angl. Apostoli, Per omne Sabbathum a Presbytero loci illius, Agendae illorum sollenniter celebrantur. Et Anastasius Biblioth. in Leone II. Pontifice. Hic fecit conslitutum ----- ne Mauri quondam Episcopi (Ravennatis) anniversitas aut Agenda celebretur. Aliquando Agenda Mortuorum seu Defunctorum in Synodo Carthagin. II. can. 9. apud Grvasium Tilleberiensem MS. part. 3. de Otiis Imperial. c. 18. Dum Agendam mortuorum sedulus orator passim deamhulandô cantaret. Et apud Reginonem de Ecclesiast. Discipl. Similiter ordinem et preces in exsequiis atque Agendis defunctorum, etc. Hinc Agendi dies, in quibus Agendae seu Ecclesiastica officia peraguntur: et Agenda diei, i. e. officium diei seu Festi, apud Car. du Fresne Glossar. Vide quoque Macros fratres in Hierolexico.
Hofmann J. Lexicon universale. 1698.